Uncategorized

NV.Genesis

Nova Vulgata

LIBER GENESIS

1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
25 26  
27
28
29 30 31 32
33 34 35 36
37 38 39 40
41 42 43 44
45 46 47 48
49 50

1

1 In principio creavit Deus caelum et terram.
2
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus
Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
4 Et vidit Deus lucem
quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
5 Appellavitque Deus
lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab
aquis”.
7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub
firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
8
Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies
secundus.

9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum,
et appareat arida”. Factumque est ita.
10 Et vocavit Deus aridam Terram
congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11
Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et
lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit
super terram”. Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem et
herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in
semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13
Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem
ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
15 ut luceant in
firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.
16 Fecitque Deus
duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut
praeesset nocti, et stellas.
17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut
lucerent super terram
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac
tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19 Et factum est vespere et mane,
dies quartus.

20 Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile
volet super terram sub firmamento caeli”.
21 Creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species
suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
22
benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas
maris, avesque multiplicentur super terram ”.
23 Et factum est vespere et
mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta
et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita.
25
Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas
et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

26 Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et
praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae
omnique reptili, quod movetur in terra”.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam;

ad imaginem Dei creavit illum;

masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis
Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et
dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae
moventur super terram”.
29 Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem
herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in
semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30 et
cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in
terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et
factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde
bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

2

1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis
exercitus eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et
requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
3 Et benedixit Deus
diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo,
quod creavit Deus, ut faceret.

4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt.

In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­
5 omne virgultum agri,
antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non
enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
6
sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­
7 tunc
formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius
spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.

8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit
hominem, quem formaverat.
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum
pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi
lignumque scientiae boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur
in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram
Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur
bdellium et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui
circuit omnem terram Aethiopiae.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse
vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur
et custodiret illum;
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni
ligno paradisi comede;
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas;
in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.

18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei
adiutorium simile sui”.
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis
animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret
quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen
eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa
volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor
similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque
obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et
aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit
eam ad Adam.
23 Dixitque Adam:

“Haec nunc os ex ossibus meis

et caro de carne mea!

Haec vocabitur Virago,

quoniam de viro sumpta est haec”.

24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et
erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor
eius, et non erubescebant.

3

1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus
agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit
vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.
2 Cui respondit
mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
3 de fructu
vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et
ne tangeremus illud, ne moriamur”.
4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!
5 Scit enim Deus quod in quocumque die
comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum
et malum”.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et
desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit
deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
7 Et aperti sunt oculi amborum.
Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi
perizomata.
8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad
auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio
ligni paradisi.
9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”.

10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem
et abscondi me”.
11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus
esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”.

12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de
ligno, et comedi”.
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc
fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem:

“Quia fecisti hoc, maledictus es

inter omnia pecora

et omnes bestias agri!

Super pectus tuum gradieris

et pulverem comedes cunctis

diebus vitae tuae.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem

et semen tuum et semen illius;

ipsum conteret caput tuum,

et tu conteres calcaneum eius”.

16 Mulieri dixit:

“Multiplicabo aerumnas tuas

et conceptus tuos:

in dolore paries filios,

et ad virum tuum erit appetitus tuus,

ipse autem dominabitur tui”.

17 Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex
quo praeceperam tibi, ne comederes,

maledicta humus propter te!

In laboribus comedes ex ea

cunctis diebus vitae tuae.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi,

et comedes herbas terrae;

19 in sudore vultus tui vesceris pane,

donec revertaris ad humum,

de qua sumptus es,

quia pulvis es et in pulverem reverteris”.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum
viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.

22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut
sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno
vitae et comedat et vivat in aeternum!”.
23 Emisit eum Dominus Deus de
paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24 Eiecitque hominem
et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque
versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

4

1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae
concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.

3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri
munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de
adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ad Cain vero
et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit
vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit
facies tua?
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in
foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem
dominaberis illius”.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur
foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et
interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”.
Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 Dixitque
ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit
sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non
dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13
Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14
Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et
profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain,
septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret
omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam
Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et
aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael,
et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et
nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in
tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater
omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui
fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain
Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:

“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:

occidi virum pro vulnere meo

et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de
Lamech vero septuagies septies”.

25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius
Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen
Domini.

5

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua
creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et
feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo
creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad
similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt
dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5
Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus
est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth,
postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos,
postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11
Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit
Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios
et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et
mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit
Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et
filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque
anni, et mortuus est.

18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19 Et
vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et
filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et
mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et
ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit
filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta
quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26
Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et
genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti
sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29
vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris
et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
30 Vixitque
Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios
et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem
anni, et mortuus est.

32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.

6

1 Cumque coepissent homines multiplicari super
terram et fi lias procreassent,
2 videntes filii Dei filias hominum quod
essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3
Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro
est; eruntque dies illius centum viginti annorum”.
4 Gigantes erant super
terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias
hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.

5 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta
cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
6
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis
intrinsecus:
7 “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab
homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet
enim me fecisse eos”.

8 Noe vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione
sua; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
12 Cumque
vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram ­
13 dixit ad Noe: “Finis universae carnis venit coram me;
repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de
terra.

14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine
linies eam intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum
cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta
cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis
summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium
et superius facies in ea.

17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in
qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor
tua et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universae
carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
20
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili
terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint
vivere.
21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et
comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”.

22 Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit.

7

1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et
omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 Ex
omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de
pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
3 Sed et de
volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super
faciem universae terrae.
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super
terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam,
quam feci, de superficie terrae”.
5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat
ei Dominus.
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae
inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo
in arcam propter aquas diluvii.
8 De pecoribus mundis et immundis et de
volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt
ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.
10 Cumque
transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti
sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
12 et
facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius,
uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
14 Ipsi et omne
animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile,
quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus
suum, universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam,
bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 Et quae ingressa
sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus;
et inclusit eum Dominus de foris.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt
aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim
inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur
super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt
omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit
aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum,
bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
22
cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
23 Et delevit
omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad
reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem
solus Noe et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum
quinquaginta diebus.

8

1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium
et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram,
et imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli,
et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra
euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4
Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
5
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense,
prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam
fecerat, dimisit corvum;
7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec
siccarentur aquae super terram.
8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si
iam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae, cum non invenisset, ubi
requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super
universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
10
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11
At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore
suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12
Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est
reversa ultra ad eum.

13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt
aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod
exsiccata erat superficies terrae.
14 Mense secundo, septima et vicesima die
mensis, arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
16 “Egredere de arca tu et uxor
tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae
sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis
reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et
crescant et multiplicentur super eam”.
18 Egressus est ergo Noe et filii
eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
19 Sed et omnia animantia,
iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum
egressa sunt de arca.

20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis
et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est
Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam
ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum
prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem,
sicut feci.
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus,
aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.

9

1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad
eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2 Et terror vester ac
tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum
universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi
sunt.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera
virentia tradidi vobis omnia,
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in
sanguine, non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de
manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram
animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,

per hominem fundetur sanguis illius;

ad imaginem quippe Dei

factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini
ei”.

8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 “Ecce ego
statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem
animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in
omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca,
universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam
ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium
dissipans terram”.

12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem
animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13 arcum
meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14
Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15 et
recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat;
et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque
arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum
est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.

17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me
et omnem carnem super terram”.

18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro
Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his
disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20 Coepitque Noe
agricola plantare vineam;
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in
tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet
patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero
Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum
operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris
virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae
fecerat ei filius suus minor,
25 ait:

Maledictus Chanaan!

Servus servorum erit fratribus suis”.

26 Dixitque:

Benedictus Dominus Deus Sem!

Sitque Chanaan servus eius.

27 Dilatet Deus Iapheth,

et habitet in tabernaculis Sem,

sitque Chanaan servus eius”.

28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti
sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.

10

1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham
et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Iapheth: Gomer et
Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.
3 Porro filii Gomer:
Aschenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis,
Cetthim et Rodanim.
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus
suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba
et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.
8
Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9 et erat
robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod
robustus venator coram Domino”.
10 Fuit autem principium regni eius
Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.
11 De terra illa
egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,
12
Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.
13 At vero
Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim
14 et Phetrusim et
Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.
15 Chanaan autem
genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum
16 et Iebusaeum et Amorraeum,
Gergesaeum,
17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum
18 et Aradium, Samaraeum et
Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
19 Factique
sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris
Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in
cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22
Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
23 Filii Aram: Us et
Hul et Gether et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est
Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus
eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
26 Qui Iectan genuit
Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
27 et Adoram et Uzal et Decla
28 et
Ebal et Abimael, Saba
29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii
Iectan;
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar
montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.

32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae
sunt gentes in terra post diluvium.

11

1 Erat autem universa terra labii unius et
sermonum eo rundem.
2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum
in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
3 Dixitque alter ad proximum suum:
“Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro
saxis et bitumen pro caemento.
4 Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis
civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen,
ne dividamur super faciem universae terrae”.

5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt
filii hominum,
6 et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium
omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile,
quidquid cogitaverint facere.
7 Venite igitur, descendamus et confundamus
ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”.
8
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et
cessaverunt aedificare civitatem.
9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel,
quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus
super faciem universae terrae.

10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad
biennio post diluvium;
11 vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos
annos et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
13 Vixitque
Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et
filias.
14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
15 Vixitque
Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et
filias.
16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
17
Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit
filios et filias.
18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
19
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et
filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
21 Vixitque Reu,
postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
23 Vixitque Seruch,
postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
25 Vixitque
Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et
filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
27 Hae
sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran
genuit Lot;
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra
nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
29 Duxerunt autem Abram et Nachor
uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran
patris Melchae et patris Ieschae.
30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat
liberos.
31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii
sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur
Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et
habitaverunt ibi.
32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et
mortuus est in Charran.

12

1 Dixit autem Dominus ad Abram:

“Egredere de terra tua et de cognatione tua

et de domo patris tui

in terram, quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam

et benedicam tibi

et magnificabo nomen tuum,

erisque in benedictionem.

3 Benedicam benedicentibus tibi

et maledicentibus tibi maledicam,

atque in te benedicentur

universae cognationes terrae!”.

4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot.
Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
5
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam,
quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut
irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.

6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh.
Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit
ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui
apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi
tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit
quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
9 Perrexitque Abram de
mansione in mansionem usque ad Nageb.

10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut
peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset,
ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis
mulier
12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: “Uxor ipsius
est”; et interficient me et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te,
quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam
tui”.
14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii
mulierem quod esset pulchra nimis,
15 et viderunt eam principes pharaonis et
laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
16
Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et
servi et famulae et asinae et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem
plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque
pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non
indicasti mihi quod uxor tua esset?
19 Quam ob causam dixisti esse sororem
tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam
et vade!”.
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et
uxorem illius et omnia, quae habebat.

13

1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor
eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.
2 Abram autem erat
dives valde in pecoribus, argento et auro.
3 Et profectus est de mansione in
mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter
Bethel et Hai,
4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen
Domini.

5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et
tabernacula;
6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat
quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
7 Unde et
facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem
tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.
8 Dixit ergo
Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos
et pastores tuos: fratres enim sumus.
9 Nonne universa terra coram te est?
Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram
elegeris, ego ad sinistram pergam”.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae
universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut
paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.
11 Elegitque sibi Lot
omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum
a fratre suo.
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in
oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam.
13
Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos
tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et
ad occidentem:
15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo
usque in sempiternum;
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis
potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
17
Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus
sum eam”.
18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit
iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.

14

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel
rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex
gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem
Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque
regem Belae; ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.
4
Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo,
percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in
Savecariathaim
6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est
in deserto.
7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades.
Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in
Asasonthamar.
8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et
rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem
in valle Siddim,
9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal
regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges
adversus quinque.
10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis.
Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui
remanserant, fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae
et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;
12 ceperunt
et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta
Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant
foedus cum Abram.
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem
suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus
est usque Dan;
15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque
eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;
16
reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius,
mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a
caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis
Regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ­ erat enim sacerdos
Dei altissimi ­ 19 benedixit ei et ait:

“Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
20 et
benedictus Deus excelsus,

qui tradidit hostes tuos in manus tuas”.

Et dedit ei decimas ex omnibus.
21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da
mihi animas; substantiam tolle tibi”.
22 Qui respondit ei: “Levo manum
meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,
23 a filo
subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne
dicas: “Ego ditavi Abram”;
24 exceptis his, quae comederunt
iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti
accipient partes suas”.

15

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini
ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et
merces tua magna erit nimis”.
2 Dixitque Abram: “Domine Deus, quid
dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus
Eliezer ”.
3 Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce
vernaculus meus heres meus erit”.
4 Sed ecce sermo Domini factus est ad
eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum
habebis heredem ”.
5 Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum
et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.
6
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.

7 Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem
tibi terram istam, et possideres eam”.
8 Et ille ait: “Domine Deus,
unde scire possum quod possessurus sim eam?”.
9 Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium,
turturem quoque et columbam”.
10 Qui tollens universa haec divisit ea per
medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
11
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et
tenebrosus invasit eum.
13 Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod
peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti
et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen et gentem, cui servituri
sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.
15 Tu
autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates
Amorraeorum usque ad praesens tempus”.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus
fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo
terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
19 Cinaeos
et Cenezaeos, Cedmonaeos
20 et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque
21
et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”.

16

1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos;
sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
2 dixit marito suo: “Ecce
conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex
illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
3 tulit Agar
Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra
Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4 Qui ingressus est ad eam. At illa
concepisse se videns despexit dominam suam.

5 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in
sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus
inter me et te”.
6 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in
manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab
ea.
7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto,
ad fontem in via Sur,
8 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo
vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”.
9
Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub
manibus ipsius ”.
10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo
semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
11 Et dixit ei angelus
Domini:

“ Ecce, concepisti et paries filium

vocabisque nomen eius Ismael,

eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12 Hic erit homo onagro similis;

manus eius contra omnes,

et manus omnium contra eum;

et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.

13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti
me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”.
14
Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse
est inter Cades et Barad.

15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat
Agar, Ismael.
16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar
Ismaelem.

17

1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum
factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula
coram me et esto perfectus.
2 Ponamque foedus meum inter me et te et
multiplicabo te vehementer nimis”.
3 Cecidit Abram pronus in faciem.
4
Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
5
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem
multarum gentium constitui te.
6 Faciamque te crescere vehementissime et
ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
7 Et statuam pactum meum
inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere
sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et
semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in
possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen
tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum, quod
observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne
masculinum,
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum
foederis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne
masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus
alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
13 Circumcidetur
vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de
populo suo; pactum meum irritum fecit”.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius
Sarai, sed Sara erit nomen eius.
16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo
tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur
ex ea”.
17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo:
“Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
18
Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”.
19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam
pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
20 Super
Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo
eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno
altero”.
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae
universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et
circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei
Deus.
24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in
carne praeputii sui;
25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat
tempore circumcisionis suae.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael
filius eius;
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex
alienigenis, circumcisi sunt cum eo.

18

1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre
se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
2 Cumque elevasset
oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit
in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
3 et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
4
afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
5
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco
enim declinastis ad servum vestrum”. Qui dixerunt: “Fac ut locutus es”.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata
similae commisce et fac subcinericios panes”.
7 Ipse vero ad armentum
cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui
festinavit et coxit illum.
8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem
coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et
comederunt.

9 Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce
in tabernaculo est”.
10 Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore
isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium
tabernaculi, quod erat post eum.
11 Erant autem ambo senes provectaeque
aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
12 Quae risit occulte dicens:
“Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”.
13
Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: “Num vere
paritura sum anus?””.
14 Numquid Domino est quidquam difficile?
Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.
15 Negavit
Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed
risisti”.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham
simul gradiebatur deducens eos.
17 Dixitque Dominus: “Num celare potero
Abraham, quae gesturus sum,
18 cum futurus sit in gentem magnam ac
robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Nam
elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam
Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia,
quae locutus est ad eum”.
20 Dixit itaque Dominus: “Clamor contra
Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21
Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non;
sciam”.

22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat
coram Domino.
23 Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum
impio?
24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et
non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
25 Absit
a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut
impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”.
26
Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio
civitatis, dimittam omni loco propter eos”.
27 Respondensque Abraham ait:
“Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
28 Quid, si
forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque
universam urbem?”. Et ait: “Non delebo, si invenero ibi quadraginta
quinque”.
29 Rursumque locutus est ad eum: “Si forte inventi fuerint
ibi quadraginta?”. Ait: “Non percutiam propter quadraginta”.
30 “Ne,
quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint
triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”.
31 “Ecce,
ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?
”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”.
32 “Obsecro, inquit, ne
irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi
decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”.

33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in
locum suum.

19

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente
Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terram
2 et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in
domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in
viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”.
3
Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit
convivium et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt
domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
5 Vocaveruntque Lot et
dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos,
ut cognoscamus eos”.
6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:

7 “Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
8 Ecce, habeo duas
filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut
placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub
umbra tecti mei”.
9 At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis
quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat,
ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot
clauseruntque ostium;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a
minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios
et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:
13 delebimus enim
locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos,
ut perdamus eam”.
14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui
accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto,
quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam
et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”.
16 Tardante
illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo
quod parceret Dominus illi.
17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem.
Ibi locutus est: “Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum,
nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas”.
18
Dixitque Lot ad eos: “Non, quaeso, Domine.
19 Ecce invenit servus tuus
gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut
salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum
et moriar.
20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et
salvabor in ea ­ numquid non modica est? ­ et vivet anima mea”.
21 Dixitque
ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro
qua locutus es.
22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam,
donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
25 et
subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et
cuncta terrae virentia.
26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam
salis.

27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius;
viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim
subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de
subversione urbium, in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo;
timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.

31 Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum
remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.
32
Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex
patre nostro semen”.
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et
ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando
accubuit filia nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem:
“Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et
ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”.
35 Dederunt et
illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et
ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.
36
Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
37 Peperitque maior filium et
vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
38
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi
mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

20

1 Profectus inde Abraham in terram Nageb,
habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
2 Dixitque de Sara
uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris
propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”.
4 Abimelech vero non
tetigerat eam. Et ait: “Domine, num gentem etiam iustam interficies?
5 Nonne
ipse dixit mihi: “Soror mea est”, et ipsa quoque ait: “Frater
meus est”? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc”.
6 Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde
feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres
eam.
7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te,
et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae
tua sunt”.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus
est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde.
9 Vocavit
autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi
in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non
debuisti facere, fecisti mihi”.
10 Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc
faceres?”.
11 Respondit Abraham: “ Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei
in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
12 Alias autem et vere
soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.

13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc
misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater
tuus sim ”.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham;
reddiditque illi Saram uxorem suam
15 et ait: “Ecce terra mea coram te;
ubicumque tibi placuerit, habita”.
16 Sarae autem dixit: “Ecce mille
argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui
tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”.
17 Orante autem Abraham, sanavit
Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
18 concluserat enim
Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.

21

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut
promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2 concepitque et peperit
Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 Vocavitque
Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4 et circumcidit eum octavo
die, sicut praeceperat ei Deus.
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei
Isaac filius eius.
6 Dixitque Sara:

“Risum fecit mihi Deus;

quicumque audierit, corridebit mihi ?.

7 Rursumque ait:

? Quis auditurum crederet Abraham

quod Sara lactaret filios,

quia peperit ei filium

iam seni?”.

8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die
ablactationis eius.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum
Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non
enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
11 Dure accepit hoc
Abraham propter filium suum.
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum
super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem
eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in
gentem magnam, quia semen tuum est”.

14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit
scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in
deserto Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter
unum arbustum
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus
iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra
levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque
angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit
enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum
manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
19 Aperuitque Deus oculos eius;
quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 Et
fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis
sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem
de terra Aegypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham:
“Deus tecum est in universis, quae agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas
mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies
mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
24 Dixitque Abraham: “Ego
iurabo”.

25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant
servi eius.
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et
tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.
27 Tulit itaque
Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti
seorsum?”.
30 At
ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium
mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.
31 Idcirco vocatus est locus ille
Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 Et inierunt foedus in Bersabee.

33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in
terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi
nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.

22

1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham
et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”.
2 Ait: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque
offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi”.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos
iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum,
surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.
4 Die autem tertio,
elevatis oculis, vidit locum procul
5 dixitque ad pueros suos: “Exspectate
hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus,
revertemur ad vos”.

6 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero
portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
7 dixit Isaac
Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”.
“Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”.
8 Dixit
Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”.

Pergebant ambo pariter;
9 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo
aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac
filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque Abraham
manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
11 Et ecce angelus Domini
de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”.
12
Dixitque: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam.
Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me”.
13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem
cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
14 Appellavitque nomen
loci illius: “Dominus videt”. Unde usque hodie dicitur: “In monte
Dominus videtur”.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:
16 “Per
memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio
tuo unigenito,
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli
et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas
inimicorum suorum,
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia
oboedisti voci meae”.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee
simul, et habitavit Abraham in Bersabee.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios
Nachor fratri suo:
21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram

22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel, de quo nata est
Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae.
24 Concubina vero
illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.

23

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis
2
et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque
Abraham, ut plangeret et fleret eam.
3 Cumque surrexisset ab officio funeris,
locutus est ad filios Heth dicens:
4 “Advena sum et inquilinus apud vos; date
mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”.
5
Responderunt filii Heth dicentes:
6 “Audi nos, domine, princeps Dei es apud
nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te
prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”.

7 Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
8 dixitque
ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et
intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
9 ut det mihi speluncam Machpela,
quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis
in possessionem sepulcri”.
10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth.
Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui
ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
11 “Nequaquam ita fiat,
domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus
filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”.

12 Adoravit Abraham coram populo terrae
13 et locutus est ad Ephron, audiente
populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et
sic sepeliam mortuum meum in eo”.
14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:

15 “Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te
quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”.

16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat,
audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud
negotiatores.

17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam
ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per
circuitum,
18 Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui
intrabant portam civitatis illius.
19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam
in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra
Chanaan.
20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in
possessionem sepulcri a filiis Heth.

24

1 Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et
Do minus in cunctis benedixerat ei.

2 Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae
habebat: “Pone manum tuam subter femur meum,
3 ut adiurem te per Dominum,
Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus
Chananaeorum, inter quos habito;
4 sed ad terram et cognationem meam
proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac”.

5 Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num
reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”.
6 Dixit
Abraham: “Cave, ne quando reducas illuc filium meum.
7 Dominus, Deus caeli,
qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est
mihi et iuravit mihi dicens: “Semini tuo dabo terram hanc”, ipse
mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
8 Sin autem
noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas
illuc”.
9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit
illi super hac re.

10 Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis
eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.

11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere,
tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
12 “Domine,Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam
cum domino meo Abraham.
13 Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae
habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
14 Igitur puella,
cui ego dixero: “Inclina hydriam tuam, ut bibam”, et illa responderit:
“Bibe, quin et camelis tuis dabo potum”, ipsa est, quam praeparasti
servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”.

15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel
filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula:
16 puella
decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam
ac revertebatur.
17 Occurritque ei servus et ait: “Pauxillum mihi ad
sorbendum praebe aquae de hydria tua”.
18 Quae respondit: “Bibe, domine mi”. Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum.
19 Cumque
ille bibisset, adiecit: “Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti
bibant”.
20 Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret
aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
21 Ille autem contemplabatur eam
tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.

22 Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli
pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem;
23 dixitque:
“Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus nobis ad
pernoctandum?”.
24 Quae respondit: “Filia Bathuelis sum filii Melchae,
quem peperit Nachor”.
25 Et addidit dicens: “Palearum quoque et pabuli
plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum”.

26 Inclinavit se homo et adoravit Dominum
27 dicens: “Benedictus Dominus,
Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a
domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei”.

28 Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae
evenerant.

29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad
hominem, ubi erat fons.
30 Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in
manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est
mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae;

31 dixitque ad eum: “Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi
domum et locum camelis”.
32 Et introduxit eum in hospitium ac destravit
camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et
virorum, qui venerant cum eo.
33 Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait:
“Non comedam, donec loquar sermones meos”. Respondit: “Loquere”.

34 At ille: “Servus, inquit, Abraham sum;
35 et Dominus benedixit domino meo
valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos
et ancillas, camelos et asinos.
36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino
meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat.
37 Et adiuravit me
dominus meus dicens: “Non accipies uxorem filio meo de filiabus
Chananaeorum, in quorum terra habito;
38 sed ad domum patris mei perges et de
cognatione mea accipies uxorem filio meo”.
39 Ego vero respondi domino meo:
Quid, si noluerit venire mecum mulier?
40 “Dominus, ait, in cuius conspectu
ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem filio
meo de cognatione mea et de domo patris mei.
41 Innocens eris a maledictione
mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a
maledictione mea”.

42 Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si
direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
43 ecce sto iuxta fontem aquae; et
virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: “Da mihi
pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua”;
44 et dixerit mihi: “Et tu
bibe, et camelis tuis hauriam”, ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus
filio domini mei.

45 Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam
portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da
mihi paululum bibere.
46 Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi:
“Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam”. Bibi, et adaquavit
camelos.
47 Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit:
“Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha”.

Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius.
48
Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui
perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
49
Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate
mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad
sinistram”.

50 Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus
extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
51 En Rebecca coram te est;
tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est
Dominus”.

52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
53
Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res
pretiosas dedit fratri eius et matri.
54 Tunc comederunt et biberunt ipse et
viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi.

Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”.
55 Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem
dies apud nos et postea proficiscetur”.
56 “Nolite, ait, me retinere, quia
Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”.
57
Dixerunt: “Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem”.
58 Cumque
vocata venisset, sciscitati sunt: “Vis ire cum homine isto?”. Quae ait:
“Vadam”.

59 Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham
et comites eius,
60 imprecantes prospera sorori suae atque dicentes:

“Soror nostra es,

crescas in mille milia,

et possideat semen tuum

portas inimicorum suorum!”.

61 Igitur surrexit Rebecca et puellae illius et, ascensis camelis, secutae sunt
virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit.

62 Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
63
Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset
oculos, vidit camelos venientes.
64 Rebecca quoque levavit oculos et vidit
Isaac; descenditque de camelo
65 et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui
venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se.
66 Servus autem cuncta, quae
gesserat, narravit Isaac;
67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris
suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris
suae.

25

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,

2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
3 Iecsan
quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.

4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes
hi filii Ceturae.

5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
6 filiis autem concubinarum
suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse
viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
8 Et
deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus
dierum congregatusque est ad populum suum.
9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael
filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei
e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara
uxor eius.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta
puteum Lahairoi.

12 Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia
famula Sarae.
13 Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus
suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14 Masma
quoque et Duma et Massa,
15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16 Isti
sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim
principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus
est et appositus ad populum suum.
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur,
quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum
suorum obiit.

19 Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20 qui, cum
quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de
Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore
sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
22
Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: “Si sic est, cur mihi?”.
Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait:

“Duae gentes sunt in utero tuo,

et duo populi ex ventre tuo dividentur;

populusque populum superabit,

et maior serviet minori”.

24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25 Qui primus
egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen
eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco
appellatum est nomen eius Iacob.
26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt
parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob
autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod
de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 Coxit
autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait: “Da
mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum
est nomen eius Edom (id est Rufus).
31 Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius
primogenita tua”.
32 Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt
primogenita?”.
33 Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit
primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit;
surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

26

1 Orta autem fame super terram post eam
sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem
Philisthim in Gerara.
2 Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in
Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
3 et peregrinare in ea; eroque
tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has
complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
4 et multiplicabo semen
tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
5 eo quod oboedierit Abraham
voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque
servaverit”.
6 Mansit itaque Isaac in Geraris.

7 Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio,
reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8 Cumque
pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex
Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
9 Et,
accersito eo, ait: “Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam
sororem tuam esse?”. Respondit: “Timui, ne morerer propter eam”.
10
Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo
cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni
populo dicens:
11 “Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur”.

12 Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum;
benedixitque ei Dominus.
13 Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque
succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14 habuitque possessionem
ovium et armentorum et familiae plurimum.

Ob haec invidentes ei Philisthim
15 omnes puteos, quos foderant servi patris
illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
16 in tantum ut ipse
Abimelech diceret ad Isaac: “ Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus
es valde ”.

17 Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.
18
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo
mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante
pater vocaverat.
19 Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum
aquae vivae.
20 Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac
dicentium: “ Nostra est aqua! ”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id
est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
21 Foderunt autem et alium puteum, et
pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
22
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit
nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “ Nunc dilatavit nos Dominus,
et crescemus in terra ”.

23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa
nocte dicens:

“ Ego sum Deus Abraham patris tui.

Noli timere, quia tecum sum;

benedicam tibi

et multiplicabo semen tuum

propter servum meum Abraham ”.

25 Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit
tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.

26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol
dux militum,
27 et locutus est eis Isaac: “ Quid venistis ad me hominem, quem
odistis et expulistis a vobis? ”.
28 Qui responderunt: “ Vidimus tecum esse
Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum
foedus,
29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et
nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus
Domini ”.
30 Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31
Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt
ab eo cum pace.

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem
foderant, atque dicentes: “ Invenimus aquam ”.
33 Unde appellavit eum Sabee
(quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in
praesentem diem.

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et
Basemath filiam Elon Hetthaei.
35 Quae ambae offenderant animum Isaac et
Rebeccae.

27

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius,
et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “ Fili
mi ”. Qui respondit: “ Adsum ”.
2 Cui pater: “ Vides, inquit, quod
senuerim et ignorem diem mortis meae;
3 sume arma tua, pharetram et arcum, et
egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
4 fac mihi inde
pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima
mea, antequam moriar ”.

5 Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in
agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
6 Rebecca autem dixit filio suo
Iacob: “ Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem
ei:
7 “Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam
tibi coram Domino, antequam moriar”.
8 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam
in eo, quod praecipio tibi.
9 Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos,
ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
10 Quas cum
intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ”.
11
Cui ille respondit: “ Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego
lenis.
12 Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi
voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”.
13 Ad
quem mater: “ In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam
et perge afferque, quae dixi ”.

14 Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle
patrem illius.
15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi,
induit eum
16 pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;

17 dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.

18 Qui ingressus ad patrem suum dixit: “ Pater mi ”. At ille respondit: “
Audio. Quis es tu, fili mi? ”.
19 Dixitque Iacob ad patrem suum: “ Ego sum
Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de
venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ”.
20 Rursum Isaac ad filium suum:
“ Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ”. Qui respondit:
“ Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ”.

21 Dixitque Isaac ad Iacob: “ Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem,
utrum tu sis filius meus Esau an non ”.
22 Accessit ille ad patrem, et,
palpato eo, dixit Isaac: “ Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt
Esau ”.
23 Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris
expresserant. Benedixit ergo illi.
24 Ait: “ Tu es filius meus Esau? ”.
Respondit: “ Ego sum ”.

25 At ille: “ Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut
benedicat tibi anima mea ”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam
vinum. Quo hausto,
26 dixit ad eum Isaac pater eius: “ Accede ad me et da mihi
osculum, fili mi ”.
27 Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit
vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait:

“ Ecce odor filii mei

sicut odor agri pleni,

cui benedixit Dominus.

28 Det tibi Deus de rore caeli

et de pinguedine terrae

et abundantiam frumenti et vini.

29 Et serviant tibi populi,

et adorent te nationes;

esto dominus fratrum tuorum,

et incurventur ante te filii matris tuae.

Qui maledixerit tibi, sit maledictus;

et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ”.

30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo
Isaac, venit Esau frater eius
31 coctosque de venatione cibos intulit patri
dicens: “ Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi
anima tua ”.
32 Dixitque illi Isaac pater eius: “ Quis enim es tu? ”. Qui
respondit: “ Ego sum filius tuus primogenitus Esau ”.
33 Expavit Isaac
stupore vehementi ultra modum et ait: “ Quis igitur ille est, qui dudum captam
venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique
ei, et erit benedictus! ”.

34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum
et ait patri suo: “ Benedic etiam mihi, pater mi! ”.
35 Qui ait: “ Venit
germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ”.
36 At ille
subiunxit: “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en
altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem
meam ”.

Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi benedictionem? ”.
37 Respondit
Isaac: “ Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti
illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi,
ultra quid faciam? ”.
38 Dixitque Esau ad patrem suum: “ Num unam tantum
benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas! ”. Cumque
eiulatu magno fleret,
39 motus Isaac dixit ad eum:

“ Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua

et procul a rore caeli desuper.

40 De gladio tuo vives

et fratri tuo servies.

Tempusque veniet, cum excutias

et solvas iugum eius de cervicibus tuis ”.

41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque
in corde suo: “ Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob
fratrem meum ”.
42 Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae
mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “ Ecce, Esau frater
tuus minatur, ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et
consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
44 habitabisque cum eo dies
paucos, donec requiescat furor fratris tui,
45 et cesset indignatio eius,
obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde
huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ”.

46 Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “ Taedet me vitae meae propter filias Heth;
si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo
vivere ”.

28

1 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum
praecepit que ei dicens: “ Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
2
surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi
inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
3 Deus autem omnipotens benedicat
tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;

4 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas
terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo ”.
5 Cumque
dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel
Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in
Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei
dicens: “ Non accipies uxorem de filiabus Chanaan ”,
7 quodque oboediens
Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
8 probans quoque quod non libenter
aspiceret filias Chanaan pater suus,
9 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque
iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
11 Cumque venisset ad
quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de
lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
12
Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum,
angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13 et Dominum innixum
scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus
Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
14 Eritque semen tuum
quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et
meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
15 Et
ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in
terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi ”.

16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est in loco isto, et
ego nesciebam ”.
17 Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste!
Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”.
18 Surgens ergo Iacob mane
tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum
desuper.
19 Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur
Luza.

20 Vovit Iacob etiam votum dicens: “ Si fuerit Deus mecum et custodierit me in
via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad
induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus
in Deum,
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque,
quae dederis mihi, decimas offeram tibi ”.

29

1 Profectus ergo Iacob venit in terram
orientalium.
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes
iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide
claudebatur.
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent
lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De
Charran ”.
5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?
”. Dixerunt: “ Novimus ”.
6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet,
inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.
7 Dixitque: “ Adhuc
multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus
et sic ad pastum eas reducite ”.
8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec
omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges
”.

9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam
gregem ipsa pascebat.
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui
ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 et adaquavit
gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce
flevit;
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At
illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei;
complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus,
quae evenerant,
14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.

Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 dixit ei Laban:
“ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias
”.
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur
Rachel;
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 Quam
diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis
”.
19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane
apud me ”.

20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies
prae amoris magnitudine.
21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam
tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.
22 Qui, vocatis omnibus viris loci
ad convivium, fecit nuptias.
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et
introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham
nomine.

Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc
fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
26
Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante
maiorem tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo
tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.

28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel
uxorem,
29 cui servam Bilham tradidit.
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit
eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel
sterili permanente.
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius
Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.

33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus
haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.

34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur
mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit
nomen eius Levi.

35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et
ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.

30

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset,
invidit sorori et ait marito suo: “ Da mihi liberos, alioquin moriar ”.
2
Cui iratus respondit Iacob: “ Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu
ventris? ”.
3 At illa: “ Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam,
ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ”.
4 Deditque illi
Bilham famulam suam in coniugium. Quae,
5 ingresso ad se Iacob, concepit et
peperit filium.
6 Dixitque Rachel: “ Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem
quoque meam dans mihi filium ”; et idcirco appellavit nomen illius Dan.

7 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et
8
ait Rachel: “ Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui ”; vocavitque
eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit
eam Iacob in uxorem.
10 Quae peperit Iacob filium.
11 Dixitque Lia: “
Feliciter! ”; et idcirco vocavit nomen eius Gad.

12 Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.
13 Dixitque Lia: “
Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres ”; propterea appellavit
eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras,
quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “ Da mihi partem de mandragoris
filii tui ”.
15 Illa respondit: “ Parumne tibi videtur, quod praeripueris
maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ”. Ait Rachel: “
Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ”.
16 Redeuntique ad
vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “ Ad me, inquit,
intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ”. Dormivitque cum
ea nocte illa.
17 Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium
quintum
18 et ait: “ Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro
meo ”; appellavitque nomen illius Issachar.

19 Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium
20 et ait: “ Donavit me
Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex
filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.

21 Post quem peperit filiam nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.

23 Quae concepit et peperit filium dicens: “ Abstulit Deus opprobrium meum ”;

24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “ Addat mihi Dominus filium alterum!
”.

25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “ Dimitte me, ut revertar in
patriam et ad terram meam.
26 Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi
tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ”.
27 Ait illi Laban:
“ Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi
Deus propter te.
28 Constitue mercedem tuam, quam dem tibi ”.

29 At ille respondit: “ Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus
meis facti sint greges tui.
30 Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc
multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc
autem quando providebo etiam domui meae? ”.
31 Dixitque Laban: “ Quid tibi
dabo? ”. At ille ait: “ Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum
pascam et custodiam pecora tua.
32 Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta
pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque
in capris fuerit, erit merces mea.
33 Respondebitque mihi cras iustitia mea;
quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et
maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ”.

34 Dixit Laban: “ Gratum habeo, quod petis! ”.
35 Et separavit in die illo
hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in
quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat
reliquos greges Laban.

37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex
parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret.

38 Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi
effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent
virgas et in aspectu earum conciperent.
39 Factumque est ut in ipso calore
coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.

40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium
furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum
grege Laban.
41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob
virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione
conciperent.
42 Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt
debilia Laban et robusta Iacob;
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit
greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

31

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban
dicen tium: “ Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris
nostri facultate acquisivit has divitias ”,
2 animadvertit quoque faciem Laban
quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
3 Et dixit Dominus ad Iacob:
“ Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum ”.

4 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
5
dixitque eis: “ Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et
nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
6 et ipsae nostis quod totis
viribus meis servierim patri vestro.
7 Sed pater vester circumvenit me et
mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret
mihi.
8 Si quando dixit: “Variae erunt mercedes tuae”, pariebant omnes
oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: “Striata quaeque accipies
pro mercede”, omnes greges striata pepererunt.
9 Tulitque Deus substantiam
patris vestri et dedit mihi.
10 Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat,
levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos
et varios et respersos.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: “Iacob”. Et ego respondi:
Adsum.
12 Qui ait: “Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes
super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit
tibi Laban.
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi.
Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis
tuae” ”.

14 Responderunt ei Rachel et Lia: “ Numquid habemus adhuc partem et
hereditatem in domo patris nostri?
15 Nonne quasi alienas reputavit nos et
vendidit nos comeditque pretium nostrum?
16 Sed omnes opes, quas tulit Deus
patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi
Deus, fac ”.

17 Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super
camelos.
18 Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in
Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim
patris sui.
20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.

21 Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret
contra montem Galaad,
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
23
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit
eum in monte Galaad.
24 Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis
dixitque ei: “Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!”.

25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum
fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 Et dixit ad Iacob: “
Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas
gladio?
27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer
te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
28 Non es passus, ut
oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
29 valet quidem
manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave,
ne loquaris contra Iacob quidquam!”.
30 Esto, profectus es, quia desiderio
tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ”.

31 Respondit Iacob: “ Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres
filias tuas a me.
32 Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram
fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ”.
Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.

33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non
invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.
34 Illa autem
absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne
tentorium et nihil invenienti
35 ait: “ Ne irascatur dominus meus, quod coram
te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi ”.
Quaesivit ergo et non invenit theraphim.

36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: “ Quam ob culpam meam et ob quod peccatum
meum sic persecutus es me,
37 quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid
invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et
fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
38 Ecce, viginti annis fui tecum.
Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
39 nec
dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die
noctuque furto perierat, a me exigebas.
40 Die aestu consumebar et nocte gelu,
fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 Sic per viginti annos in domo tua servivi
tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque
mercedem meam decem vicibus.
42 Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor
Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et
laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ”.

43 Respondit ei Laban: “ Filiae filiae meae et filii filii mei et greges
greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere
illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
44 Veni ergo, et ineamus foedus ego
et tu, ut sit in testimonium inter me et te ”.

45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
46 dixitque fratribus
suis: “ Afferte lapides ”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque
ibi super eum.
47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii),
et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
48 Dixitque Laban: “
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie ”; et idcirco appellatum est
nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
49 et etiam Maspha (id est Specula),
quia dixit: “ Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab
invicem.
50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas,
cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te ”.
51 Dixitque
Laban ad Iacob: “ En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
52
Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad
te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
53 Deus Abraham et
Deus Nachor iudicent inter nos ”.

Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
54 immolatisque victimis in monte,
vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in
monte.

32

1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est
filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.

2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
3
Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci
illius Mahanaim (id est Castra).

4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem
Edom.
5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit
servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.

6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem
ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”.

7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et
ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”.
8 Timuit Iacob valde
et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves
et camelos in duas turmas
9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et
percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”.

10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine,
qui dixisti mihi: “Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae,
et benefaciam tibi”,
11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta
veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc
cum duabus turmis regredior.
12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia
valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
13 Tu locutus es
quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae
multitudine numerari non potest ”.

14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri
suo:
15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
16
camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem,
asinas viginti et pullos earum decem.
17 Et misit per manus servorum suorum
singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium
inter gregem et gregem ”.

18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et
interrogaverit te: “Cuius es?” et “Quo vadis?” et
“Cuius sunt ista, quae sequeris?”,
19 respondebis: Servi tui Iacob;
munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”.

20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges,
dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
21 et addetis:
Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum
muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur
mihi ”.

22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum
undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24 sumptis ergo traductisque illis et
omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem,
25 mansit solus.

Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
26 Qui cum videret quod eum superare
non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum
femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim
ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”.

28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
29 At
ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel:
quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”.
30 Interrogavit
eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris
nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco.
31 Vocavitque Iacob nomen loci
illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima
mea ”.

32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat
propter femur.
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in
femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.

33

1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem
Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque
famularum.
2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam
vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.
3 Et
ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad
fratrem suum.
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum;
stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “ Qui sunt isti
tibi? ”. Respondit: “ Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ”.
6
Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.
7 Accessit quoque Lia
cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel
adoraverunt.

8 “ Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui? ”. Respondit: “
Ut invenirem gratiam coram domino meo ”.
9 At ille: “ Habeo, ait, plurima,
frater mi; sint tua tibi ”.
10 Dixit Iacob: “ Noli ita, obsecro; sed, si
inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi
faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.
11 Suscipe,
quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et
habeo omnia ”.

Et, cum compelleret illum, suscepit
12 et ait: “ Gradiamur simul, eroque
socius itineris tui ”.
13 Dixit Iacob: “ Nosti, domine mi, quod parvulos
habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero
laborare vel una die, morientur cuncti greges.
14 Praecedat dominus meus ante
servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum
gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir ”.
15 Respondit Esau:
“ Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”.
“ Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu
domini mei ”.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.

17 Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro
gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).

18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum
veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.
19 Emitque partem agri, in
qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.

20 Et erexit ibi altare et vocavit illud: “ Deus est Deus Israel ”.

34

1 Egressa est autem Dina filia, quam Lia
pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.
2 Quam cum vidisset Sichem
filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et
dormivit cum illa, vi opprimens illam.
3 Et conglutinata est anima eius cum ea,
et amavit puellam et locutus est ad cor eius.
4 Dixitque ad Hemmor patrem suum:
“ Accipe mihi puellam hanc coniugem ”.
5 Cum audisset Iacob quod violasset
Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit,
donec redirent.

6 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,
7 ecce filii Iacob
veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde,
eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem
illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemmor ad eos: “ Sichem filii mei adhaesit anima filiae
vestrae; date eam illi uxorem,
9 et iungamus vicissim conubia: filias vestras
tradite nobis et filias nostras accipite vobis.
10 Et habitate nobiscum; terra
in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ”.
11 Sed et
Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “ Inveniam gratiam coram vobis et,
quaecumque statueritis, dabo.
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens
tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ”.

13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum
sororis:
14 “ Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini
incircumciso, opprobrium enim esset nobis.
15 In hoc tantum valebimus
acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis
omne masculini sexus;
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac
vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
17 Si autem circumcidi
nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ”.

18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,
19 nec distulit adulescens
quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse
erat inclitus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros
civitatis suae:
21 “ Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et
perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores
et nostras illis dabimus.
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut
maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros
ritum gentis imitantes;
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra
erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ”.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta
civitatis suae.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo
filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi;
interfectisque omnibus masculis,
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt,
tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 Filii Iacob irruerunt super
occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 Oves eorum et armenta
et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt.
29 Omnes opes
eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in
domibus erant.
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “ Turbastis me et
odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos
pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ”.
31
Responderunt: “ Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ”.

35

1 Locutus est Deus ad Iacob: “ Surge et ascende
Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau
fratrem tuum ”.
2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “ Abigite deos
alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.
3
Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me
in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei ”.
4 Dederunt ergo ei
omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at
ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
5 Cumque profecti
essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi
persequi filios Iacob.

6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et
omnis populus cum eo.
7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci
illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
8 Eodem
tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel
subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.

9 Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque
ei
10 dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et
appellavit eum Israel.
11 Dixitque ei: “ Ego Deus omnipotens. Cresce et
multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis
egredientur.
12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo
post te dabo terram hanc ”.
13 Et ascendit ab eo Deus.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans
super eum libamina et effundens oleum
15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum
parturiret Rachel;
17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei
obstetrix: “ Noli timere, quia et hac vice habes filium ”.
18 Egrediente
autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est
Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).

19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est
Bethlehem.
20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus
monumenti Rachel usque in praesentem diem.

21 Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris
gregis).
22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha
concubina patris sui; quod illum minime latuit.

Erant autem filii Iacob duodecim.
23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et
Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
25
Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
26 Filii Zelphae ancillae
Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.

27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi
peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;
29 consumptusque aetate
mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt
eum Esau et Iacob filii sui.

36

1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est
Edom.

2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama
filiam Ana filii Sebeon Horraei;
3 Basemath quoque filiam Ismael sororem
Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5 Oolibama genuit
Iehus et Ialam et Core.

Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.

6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et
pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram
Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
7 Divites enim erant valde et simul
habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae
multitudine gregum.

8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.

9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et haec nomina
filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath
uxoris eius.

11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
12 Erat
autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii
Ada uxoris Esau.

13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris
Esau.

14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit
ei: Iehus et Ialam et Core.

15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar,
dux Sepho, dux Cenez,
16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in
terra Edom; hi filii Ada.

17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi
duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.

18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces
Oolibama filiae Ana uxoris Esau.

19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.

20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et
Ana
21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
22
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.
23
Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
24 Et hi filii
Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum
pasceret asinos Sebeon patris sui.
25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.

26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
27 Hi filii
Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran.

29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30 dux
Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra
Seir.

31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii
Israel, fuerunt hi.
32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius
Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de
Bosra.
34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in
regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit
pro eo Semla de Masreca.
37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth
iuxta fluvium.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius
Achobor.
39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau;
et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux
Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 dux
Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 dux Magdiel, dux Iram.

Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.

37

1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua
pere grinatus est pater suus.
2 Hae sunt generationes Iacob.

Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis
adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque
patri malam eorum famam.
3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios
suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant
eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris
odii seminarium fuit.
6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi.
7
Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et
stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”.
8
Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni
tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem
ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium
quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”.
10 Quod cum patri suo et
fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc
somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni
in terram? ”.
11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus
considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13
dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam
te ad eos ”. Quo respondente:
14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et
vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid
agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem;
15 invenitque eum vir
errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
16 At ille respondit: “
Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”.
17 Dixitque ei vir:
“ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: “Eamus in
Dothain” ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in
Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum
occidere.
19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit;
20 venite,
occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit
eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”.

21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
22
“ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis
sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque
vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus
eorum et reddere patri suo.
23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos,
nudaverunt eum tunica talari
24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat
aquam.

25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt
Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et
masticem et ladanum in Aegyptum.
26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid
nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?

27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater
enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 Et
praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna,
vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 et, scissis vestibus,
pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”.
31
Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt
32
mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum
tunica talaris filii tui sit an non? ”.

33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima
comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”.
34 Scissisque vestibus, indutus est
cilicio lugens filium suum multo tempore.
35 Congregatis autem cunctis liberis
eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “
Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius.

36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis,
magistro satellitum.

38

1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis
divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.
2 Viditque ibi filiam hominis
Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam.
3 Quae concepit
et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
4 Rursumque concepto fetu, natum
filium nominavit Onan.
5 Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa
autem erat in Chasib, quando peperit illum.

6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
7 Fuit quoque Her
primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est.
8 Dixit
ergo Iudas ad Onan: “ Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut
suscites semen fratri tuo ”.
9 Ille, sciens non sibi nasci hunc filium,
introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris
nomine nasceretur.
10 Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem
fecerat.
11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “ Esto vidua in domo
patris tui, donec crescat Sela filius meus ”. Timebat, enim, ne et ipse
moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post
luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras
amicus suus Odollamites in Thamnam.
13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius
ascenderet in Thamnam ad tondendas oves.
14 Quae, depositis viduitatis vestibus,
cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit
Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
15 Quam cum
vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum.
16
Declinansque ad eam in via ait: “ Veni, coeam tecum ”; nesciebat enim quod
nurus sua esset. Qua respondente: “ Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?
”,
17 dixit: “ Mittam tibi haedum de gregibus ”. Rursum illa dicente: “
Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ”,
18 ait Iudas: “ Quid vis
tibi pro arrabone dari? ”. Respondit: “ Sigillum tuum et funiculum et
baculum, quem manu tenes ”. Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit
19 et
surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus,
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam,
21 interrogavit homines loci
illius: “ Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ”. Respondentibus
cunctis: “ Non fuit in loco isto meretrix ”,
22 reversus est ad Iudam et
dixit ei: “ Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam
ibi sedisse scortum ”.
23 Ait Iudas: “ Habeat sibi; ne simus in ludibrium.
Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ”.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “ Fornicata est
Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ”. Dixitque Iudas: “
Producite eam, ut comburatur ”.
25 Quae cum educeretur ad poenam, misit ad
socerum suum dicens: “ De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit
sigillum et funiculus et baculus ”.
26 Qui, agnitis pignoribus, ait: “
Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo ”. Attamen ultra non
cognovit illam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione
infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
28 “
Iste egressus est prior ”.
29 Illo vero retrahente manum, egressus est frater
eius; dixitque mulier: “ Qualem rupisti tibi rupturam? ”. Et ob hanc causam
vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).
30 Postea egressus est frater
eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).

39

1 Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque
eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu
Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in
cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui.
3 Qui optime noverat
esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius.
4
Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est,
postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum
eius,
5 benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini
erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris.
6 Et reliquit omnia,
quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem,
quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.

7 Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “
Dormi mecum ”.
8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: “ Ecce dominus
meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua,
9 nec quisquam
maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor
eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum? ”.
10
Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille
recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque
arbitris faceret;
12 illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “ Dormi
mecum ”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.
13
Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras,

14 vocavit homines domus suae et ait ad eos: “ En introduxit virum Hebraeum,
ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego
succlamassem,
15 et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et
fugit foras ”.
16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum
17 et
secundum verba haec locuta est: “ Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem
adduxisti, ut illuderet mihi;
18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium,
quod tenebam, et fugit foras ”.

19 Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;
20 tradiditque Ioseph
in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in
conspectu principis carceris.
22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos,
qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat,
23
nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat
cum illo et omnia opera eius dirigebat.

40

1 His ita gestis, accidit ut peccarent pincerna
regis Aegypti et pistor domino suo.
2 Iratusque pharao contra duos eunuchos,
praepositum pincernarum et praepositum pistorum,
3 misit eos in carcerem
principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph.
4 Et princeps satellitum
tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia
tenebantur.

5 Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi.
6 Ad
quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes,
7 sciscitatus est eos
dicens: “ Cur tristior est hodie solito facies vestra? ”.
8 Qui
responderunt: “ Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis ”.
Dixitque ad eos Ioseph: “ Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid
videritis ”.

9 Narravit praepositus pincernarum somnium suum: “ Videbam coram me vitem,
10
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas
maturescere;
11 calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in
calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni ”.
12 Respondit Ioseph: “
Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt,
13 post
quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei
calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras.
14 Tantum memento
mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni,
ut educat me de isto carcere;
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et
hic innocens in lacum missus sum ”.

16 Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: “ Et ego
vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum;
17 et in uno
canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt
arte pistoria, avesque comedere eos ”.
18 Respondit Ioseph: “ Haec est
interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt,
19 post quos auferet
pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas
”.

20 Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium
pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in
medio puerorum suorum;
21 restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei
poculum,
22 alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph.

23 Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est
interpretis sui.

41

1 Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat
se stare super fluvium,
2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et
pascebantur in locis palustribus.
3 Aliae quoque septem emergebant post illas de
flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
4
devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao
5 rursum
dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae
atque formosae.
6 Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente
oriebantur
7 devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce
erat somnium!

8 Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti
cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui
interpretaretur.
9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: “
Confiteor peccatum meum.
10 Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum
retrudi iussit in carcerem principis satellitum,
11 ubi una nocte uterque
vidimus somnium praesagum futurorum.
12 Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis
satellitum famulus, cui narrantes somnia
13 audivimus quidquid postea rei
probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in
patibulo ”.

14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste
mutata, obtulerunt ei.
15 Cui ille ait: “ Vidi somnia, nec est qui edisserat;
quae audivi te sapientissime conicere ”.
16 Respondit Ioseph: “ Absque me
Deus respondebit prospera pharaoni! ”.

17 Narravit ergo pharao, quod viderat: “ Putabam me stare super ripam fluminis

18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae
in pastu paludis virecta carpebant.
19 Et ecce has sequebantur aliae septem
boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti
viderim;
20 quae, devoratis et consumptis prioribus,
21 nullum saturitatis
dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus
sopore depressus,
22 vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae
atque pulcherrimae.
23 Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente
oriebantur e stipula;
24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi
coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ”.

25 Respondit Ioseph: “ Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus
ostendit pharaoni.
26 Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem
ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt.
27 Septem quoque boves
tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et
vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
28 qui hoc ordine
complebuntur:
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra
Aegypti;
30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni
tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
31 et
ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
32 Quod autem vidisti
secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat
sermo Dei et velocius a Deo impleatur.

33 Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum
terrae Aegypti
34 constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam
partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui iam nunc futuri sunt,
congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur
serveturque in urbibus;
36 et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura
est Aegyptum, et non consumetur terra inopia ”.

37 Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
38 Locutusque est ad
eos: “ Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? ”.
39
Dixit ergo ad Ioseph: “ Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es,
numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
40 Tu eris super domum
meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni
solio te praecedam ”.
41 Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “ Ecce, constitui
te super universam terram Aegypti ”.

42 Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola
byssina et collo torquem auream circumposuit.
43 Fecitque eum ascendere super
currum suum secundum, clamante praecone: “ Abrech! ”, ut omnes coram eo
genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.

44 Dixit quoque rex ad Ioseph: “ Ego sum pharao; absque tuo imperio non
movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ”.
45 Vertitque nomen
eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur
Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis
Heliopoleos.

Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti
46 ­ triginta autem annorum erat
quando stetit in conspectu regis pharaonis ­ et circuivit omnes regiones
Aegypti.

47 Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti

48 condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
49 Tantaque fuit
abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.

50 Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit
Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
51 Vocavitque nomen primogeniti
Manasses dicens: “ Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus
patris mei ”.
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: “ Crescere
me fecit Deus in terra paupertatis meae ”.

53 Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto,
54
coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo
orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.
55 Qua
esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit:
“ Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ”.
56 Et invaluit fames
in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis;
nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut
emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.

42

1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur
in Ae gypto, dixit filiis suis: “ Quare aspicitis vos invicem?
2 Audivi quod
triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut
possimus vivere et non consumamur inopia ”.

3 Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
4
Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “ Ne
forte in itinere quidquam patiatur mali ”.
5 Et ingressi sunt filii Israel
terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra
Chanaan.

6 Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis
vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram,
7
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “ Unde
venistis? ”. Qui responderunt: “ De terra Chanaan, ut emamus victui
necessaria ”.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.
9 Recordatusque
somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “ Exploratores estis; ut
videatis infirmiora terrae, venistis! ”.
10 Qui dixerunt: “ Non est ita,
domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos.
11 Omnes filii unius viri
sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali ”.
12 Quibus
ille respondit: “ Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis! ”.

13 At illi: “ Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in
terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super ”.

14 “ Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis!
15 Iam nunc
experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec
veniat frater vester minimus!
16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos
autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa
sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis! ”.
17 Tradidit ergo
illos custodiae tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: “ Facite, quae dixi, et vivetis;
Deum enim timeo.
19 Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos
autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras,
20 et fratrem
vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non
moriamini ”.

Fecerunt, ut dixerat,
21 et locuti sunt ad invicem: “ Merito haec patimur,
quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum
deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio ”.

22 Et Ruben ait: “ Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non
audistis me. En sanguis eius exquiritur ”.

23 Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur
ad eos.
24 Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos.
25
Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent
eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis
supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt.
27 Apertoque unus
sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore
sacculi
28 dixit fratribus suis: “ Reddita est mihi pecunia: en habetur in
sacco! ”. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: “ Quidnam est hoc, quod
fecit nobis Deus? ”.

29 Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia,
quae accidissent sibi, dicentes:
30 “ Locutus est nobis dominus terrae dure et
putavit nos exploratores esse provinciae ”.
31 Cui respondimus: “ Sinceri
sumus, nec ullas molimur insidias;
32 duodecim fratres uno patre geniti sumus,
unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
33 Et dixit
nobis vir, dominus terrae: “Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum
unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite;
34
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores
et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi
terram habeatis licentiam” ”.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum
ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus,
36 dixit pater Iacob: “ Absque
liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et
Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt ”.
37 Cui respondit
Ruben: “ Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum
in manu mea, et ego eum tibi restituam ”.
38 At ille: “ Non descendet,
inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si
quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ”.

43

1 Interim fames omnem terram vehementer premebat;

2 consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos:
“ Revertimini et emite nobis pauxillum escarum ”.
3 Respondit Iudas: “
Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: “Non
videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum”.

4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria;

5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis
dicens: “Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo” ”.

6 Dixit eis Israel: “ Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et
alium habere vos fratrem? ”.
7 At illi responderunt: “ Interrogavit nos homo
per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos
respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire
poteramus quod dicturus esset: “Adducite fratrem vestrum vobiscum?”
”.

8 Iudas quoque dixit patri suo Israel: “ Mitte puerum mecum, ut proficiscamur
et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.
9 Ego spondeo pro
puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero
peccati reus in te omni tempore.
10 Si non intercessisset dilatio, iam vice
altera venissemus ”.

11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “ Si sic necesse est, facite, quod
vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro
munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias
terebinthi et amygdalas.
12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam,
quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;
13 sed et
fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
14 Deus autem meus omnipotens faciat
vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc
Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero ”.

15 Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in
Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.
16 Quos cum ille vidisset et Beniamin
simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “ Introduc viros domum et
occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie ”.

17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.

18 Ibique exterriti dixerunt mutuo: “ Propter pecuniam, quam rettulimus prius
in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant
servituti et nos et asinos nostros ”.
19 Quam ob rem in ipsis foribus
accedentes ad dispensatorem domus
20 locuti sunt: “ Oramus, domine, ut audias
nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;
21 quibus emptis, cum venissemus
ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum;
quam nunc eodem pondere reportavimus.
22 Sed et aliud attulimus argentum, ut
emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit
argentum in marsupiis nostris ”.

23 At ille respondit: “ Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus
patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam
dedistis mihi, probatam ego habeo ”. Eduxitque ad eos Simeon.
24 Et
introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis
eorum.
25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie;
audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26 Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in
manibus suis; et adoraverunt proni in terram.
27 At ille, clementer resalutatis
eis, interrogavit eos dicens: “ Salvusne est pater vester senex, de quo
dixeratis mihi? Adhuc vivit? ”.
28 Qui responderunt: “ Sospes est servus
tuus pater noster, adhuc vivit ”. Et incurvati adoraverunt eum.

29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait:
“ Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? ”. Et rursum: “
Deus, inquit, misereatur tui, fili mi ”.
30 Festinavitque, quia commota
fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens
cubiculum flevit.

31 Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “ Ponite panes ”.
32
Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui
vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum
Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­
33 sederunt coram eo,
primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur
nimis,
34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin,
ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

44

1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae
dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone
pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 Scyphum autem meum argenteum et
pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.

3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 Iamque urbem exierant et
processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge,
inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: “Quare reddidistis
malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?
5 Nonne ipse est, in
quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!”
”.

6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.
7 Qui
responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut
tantum flagitii commiserimus.
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum,
reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus
de domo domini tui aurum vel argentum?
9 Apud quemcumque fuerit inventum
servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.

10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit
inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”.
11 Itaque
festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.
12 Quos scrutatus
incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in
oppidum.
14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de
loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 Quibus ille
ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in
augurandi scientia? ”.
16 Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino
meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem
servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus
est scyphus ”.
17 Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus
est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.

18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur
servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut
pharao!
19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: “Habetis patrem aut
fratrem?”.
20 Et nos respondimus domino meo: “Est nobis pater senex et
puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus
est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum” ”.

21 Dixistique servis tuis: “Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super
illum”.
22 Suggessimus domino meo: “Non potest puer relinquere patrem
suum; si enim illum dimiserit, morietur”.
23 Et dixisti servis tuis:
“Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem
meam”.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia,
quae locutus est dominus meus,
25 et dixit pater noster: “Revertimini et
emite nobis parum tritici”.
26 Cui diximus: “Ire non possumus. Si
frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo
absente, non poterimus videre faciem viri”.
27 Ad quae servus tuus pater
meus respondit: “Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 Egressus
est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.
29 Si
tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos
meos cum maerore ad inferos”.

30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum
anima illius ex huius anima pendeat ­
31 videritque eum non esse nobiscum,
morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
32 Servus
tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in
patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer
ascendat cum fratribus suis.
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente
puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.

45

1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus
coram astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo
aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
2 Elevavitque vocem cum
fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis.
3 Et dixit Ioseph
fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant
respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer: “
Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph
frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
5 Nolite contristari, neque vobis
durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim
vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
6 Biennium est enim quod coepit fames
esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.

7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in
salvationem magnam.
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui
fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in
omni terra Aegypti.

9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: “Haec mandat filius
tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne
moreris.
10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et
filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
11
Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu
pereas et domus tua et omnia, quae possides”.
12 En oculi vestri et oculi
fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.
13 Nuntiate
patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate
et adducite eum ad me ”.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo
quoque similiter flente, super collum eius.
15 Osculatusque est Ioseph omnes
fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt
fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
17 Dixitque
ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in
terram Chanaan
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me;
et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
19 Praecipe
etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac
coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
20 Nec
doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ”.

21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph
plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
22 Singulis quoque
proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos
cum quinque
23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem,
qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem
et cibum pro itinere portantes.
24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus
ait: “ Ne irascamini in via! ”.

25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
26
et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra
Aegypti! ”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis.
27 Tunc
referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et
universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,
28 et ait: “
Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum,
antequam moriar ”.

46

1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat,
venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 audivit eum per
visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce
adsum! ”.
3 Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere
descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 Ego descendam
tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas
super oculos tuos ”.

5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et
uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
6 sumpserunt
quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob
et omne semen eius,
7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.

8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse
cum liberis suis.

Primogenitus Ruben.
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.

10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius
Chananitidis.

11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.

12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et
Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.

13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.

14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.

15 Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae
filiorum eius et filiarum triginta tres.

16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.

17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii
Beria: Heber et Melchiel.

18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob:
sedecim animas.

19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
20 Natique sunt Ioseph filii
in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos:
Manasses et Ephraim.

21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros,
Mophim et Huphim et Ared.

22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.

23 Filii Dan: Husim.

24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.

25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob:
omnes animae septem.

26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de
femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
27 Filii autem
Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus
Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.

28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen.
29
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri
suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu
flevit.
30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem
tuam et superstitem te relinquo ”.

31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “
Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui
erant in terra Chanaan, venerunt ad me.
32 Et sunt viri pastores ovium curamque
habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt,
adduxerunt secum.
33 Cumque vocaverit vos et dixerit: “Quod est opus
vestrum?”.
34 Respondebitis: “Viri pastores sumus servi tui ab
infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri”. Haec autem
dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes
pastores ovium ”.

47

1 Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni
dicens: “ Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae
possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen ”.
2
Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege,
3 quos ille
interrogavit: “ Quid habetis operis? ”. Responderunt: “ Pastores ovium
sumus servi tui et nos et patres nostri ”.
4 Dixeruntque ad pharaonem: “ Ad
peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum,
ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos
in terra Gessen ”.

5 Dixit itaque rex ad Ioseph: “ Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
6
Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis
terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos
magistros pecorum meorum ”.

7 Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui
benedicens illi
8 et interrogatus ab eo: “ Quot sunt dies annorum vitae tuae?
”,
9 respondit: “ Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt,
parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus
peregrinati sunt ”.
10 Et benedicto rege, egressus est foras.

11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo
terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao;
12 et alebat eos omnemque
domum patris sui praebens cibaria singulis.

13 In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque
terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.
14 E quibus omnem pecuniam congregavit
pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.

15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens:
“ Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia? ”.
16 Quibus
ille respondit: “ Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si
pretium non habetis ”.
17 Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis
et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione
pecorum.

18 Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: “ Non celamus dominum nostrum
quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est
quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
19 Cur ergo moriemur, te
vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam
et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem ”.

20 Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones
suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni
21 et cunctos populos eius
redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines
eius.
22 Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis
fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.

23 Dixit ergo Ioseph ad populos: “ En, ut cernitis, et vos et terram vestram
pharao possidet; accipite semina et serite agros,
24 ut fruges habere possitis.
Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in
cibum familiis et liberis vestris ”.
25 Qui responderunt: “ Tu salvasti nos!
Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi ”.

26 Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus
quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali,
quae libera ab hac condicione est.

27 Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam;
auctusque est et multiplicatus nimis.
28 Et vixit Iacob in terra Aegypti decem
et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem
annorum.

29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et
dixit ad eum: “ Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore
meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto,
30
sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro
maiorum meorum ”. Cui respondit Ioseph: “ Ego faciam, quod iussisti ”.
31
Et ille: “ Iura ergo, inquit, mihi! ”. Quo iurante, adoravit Israel
conversus ad lectuli caput.

48

1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod
aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim.
2
Dictumque est seni: “ Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ”. Qui confortatus
sedit in lectulo
3 et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in
Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi
4 et ait: “Ego te augebo
et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc
et semini tuo post te in possessionem sempiternam”.
5 Duo ergo filii tui,
qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt:
Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
6 Reliquos autem,
quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in
possessionibus suis.
7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est
Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium
aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio
nomine appellatur Bethlehem ”.

8 Videns autem filios eius dixit ad eum: “ Qui sunt isti? ”.
9 Respondit:
“ Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ”. “ Adduc, inquit,
eos ad me, ut benedicam illis! ”.
10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia
senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et
circumplexus eos
11 dixit ad filium suum: “ Non sum fraudatus aspectu tuo;
insuper ostendit mihi Deus semen tuum ”.
12 Cumque tulisset eos Ioseph de
gremio patris, adoravit pronus in terram.
13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam,
id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet
patris; applicuitque ambos ad eum.
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super
caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior
natu erat, commutans manus.
15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait:

“ Deus, in cuius conspectu ambulaverunt

patres mei Abraham et Isaac,

Deus, qui pascit me ab adulescentia mea

usque in praesentem diem,

16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis,

benedicat pueris istis!

Et invocetur super eos nomen meum,

nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac,

et crescant in multitudinem

super terram! ”.

17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput
Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de
capite Ephraim et transferre super caput Manasse.
18 Dixitque ad patrem: “ Non
ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput
eius! ”.
19 Qui renuens ait: “ Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in
populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen
illius crescet in plenitudinem gentium ”.
20 Benedixitque eis in die illo
dicens:

“ In te benedicet Israel atque dicet: “Faciat te Deus sicut Ephraim et
sicut Manasse!” ”.

Constituitque Ephraim ante Manassen.
21 Et ait ad Ioseph filium suum: “ En ego
morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
22 Do
tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et
arcu meo ”.

49

1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “
Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini et audite, filii Iacob,

audite Israel patrem vestrum!

3 Ruben primogenitus meus,

tu fortitudo mea et principium roboris mei;

prior in dignitate, maior in robore!

4 Ebulliens sicut aqua non excellas,

quia ascendisti cubile patris tui

et maculasti stratum meum.

5 Simeon et Levi fratres,

vasa violentiae arma eorum.

6 In consilium eorum ne veniat anima mea,

et in coetu illorum non sit gloria mea;

quia in furore suo occiderunt virum

et in voluntate sua subnervaverunt tauros.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax,

et indignatio eorum, quia dura!

Dividam eos in Iacob

et dispergam eos in Israel.

8 Iuda, te laudabunt fratres tui;

manus tua in cervicibus inimicorum tuorum;

adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Iuda:

a praeda, fili mi, ascendisti;

requiescens accubuit ut leo

et quasi leaena; quis suscitabit eum?

10 Non auferetur sceptrum de Iuda

et baculus ducis de pedibus eius,

donec veniat ille, cuius est,

et cui erit oboedientia gentium;

11 ligans ad vineam pullum suum

et ad vitem filium asinae suae,

lavabit in vino stolam suam

et in sanguine uvae pallium suum;
12 nigriores sunt oculi eius vino

et dentes eius lacte candidiores.

13 Zabulon in litore maris habitabit

et in statione navium,

pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis,

accubans inter caulas

15 vidit requiem quod esset bona,

et terram quod optima;

et supposuit umerum suum ad portandum

factusque est tributis serviens.

16 Dan iudicabit populum suum

sicut una tribuum Israel.

17 Fiat Dan coluber in via,

cerastes in semita,

mordens calcanea equi,

ut cadat ascensor eius retro.

18 Salutare tuum exspectabo, Domine!

19 Gad, latrones aggredientur eum,

ipse autem aggredietur calcaneum eorum.

20 Aser, pinguis panis eius,

et praebebit delicias regales.

21 Nephthali cerva emissa,

dans cornua pulchra.

22 Arbor fructifera Ioseph,

arbor fructifera super fontem:

rami transcendunt murum.

23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt,

et adversati sunt illi habentes iacula.

24 Et confractus est arcus eorum,

et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum

per manus Potentis Iacob,

per nomen Pastoris, Lapidis Israel.

25 Deus patris tui erit adiutor tuus,

et Omnipotens benedicet tibi

benedictionibus caeli desuper,

benedictionibus abyssi iacentis

deorsum,

benedictionibus uberum et vulvae.

26 Benedictiones patris tui confortatae sunt

super benedictiones montium aeternorum,

desiderium collium antiquorum;

fiant in capite Ioseph

et in vertice nazaraei inter fratres suos.

27 Beniamin lupus rapax;

mane comedet praedam

et vespere dividet spolia ”.

28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus
benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et praecepit eis dicens: “ Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum
patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei
30 contra
Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in
possessionem sepulcri;
31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus
est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”.

32 Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super
lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.

50

1 Ioseph ruit super faciem patris flens et
deosculans eum.
2 Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent
patrem.
3 Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe
mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.

4 Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “ Si
inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,
5 eo quod
pater meus adiuraverit me dicens: “En morior; in sepulcro meo, quod fodi
mihi in terra Chanaan, sepelies me”; ascendam nunc et sepeliam patrem meum
ac revertar ”.
6 Dixitque ei pharao: “ Ascende et sepeli patrem tuum, sicut
adiuratus es ”.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius
cunctique maiores natu terrae Aegypti,
8 domus Ioseph cum fratribus suis, absque
parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
9
Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
10
Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem;
ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “ Planctus magnus
est iste Aegyptiis ”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id
est Planctus Aegypti).

12 Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis;
13 et portantes eum in
terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum
agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
14
Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto
patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “ Ne forte memor
sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ”,
16
mandaverunt ei dicentes: “ Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur,
17
ut haec tibi verbis illius diceremus: “Obsecro, ut obliviscaris sceleris
fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te”. Nos
quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ”. Quibus
auditis, flevit Ioseph.
18 Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo
dixerunt: “ Servi tui sumus ”.
19 Quibus ille respondit: “ Nolite timere.
Num Dei possumus resistere voluntati?
20 Vos cogitastis de me malum; sed Deus
vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et
salvos faceret multos populos.
21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos
vestros ”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis

23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir
filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.

24 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “ Post mortem meam Deus
visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit
Abraham, Isaac et Iacob ”.
25 Cumque adiurasset eos atque dixisset: “ Deus
visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ”,
26 mortuus est,
expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in
loculo in Aegypto.

1 2 3
4 5 6 7 8
9 10 11 12
13 14 15 16
17 18 19 20
21 22 23 24
25 26  
27
28
29 30 31 32
33 34 35 36
37 38 39 40
41 42 43 44
45 46 47 48
49 50

 

 

Leave a Reply